- LIBER
- I.LIBERDeus vini, qui et Bacchus, et Dionysius dicitur. Multos autem fuisse Liberos ostendit Diod. Sic. quorum longe celeberrimus est, qui semele et Iove genitus fertur, quem tertium fuisse autumant, et Thebis Boeotiis natum, qui Liber appellatus est a liberando, nam libertatis Deus est, sive quod Boeotiae urbes liberas fecerit (ipse enim, ut inquit Plutarch. pro Boeotiae libertate pugnavit) vel quia vinum curas solvat, et mentem ab illis liberet, s. quod vino usi homines libere loquautur. Solem quoque poetae Liberum vocant, quia libere per aerem vagatur. Liber Pater emere et vendere instituit ac diadema Regum insigne ac triumphum invenit. Plin. l. 7. c. 56. Festa eius Liberalia dicebantur. Idem l. 2. c. 103. et l. 6. c. 16. Curt. l. 8. c. 2. 5. l. 9. c. 2. et 4.II.LIBERin LL. Kanuti Regis, c. 32. apud Brompton. Saxonice Land-boc, vel Boc-land, quasi terra ex scripto s. terra libraria aut testamentalis dicta est. Fundum enim, inquit Lambardus, Vert. aut ex scripto, qui Boc-land, aut sine scripto, qui Pocland dicebatur, possidebant. Quae fuit ex scripto possessio commodiori erat conditione, hereditaria libera atque immunis: fundus sine scripto, censum pensitabat annuum atque officiorum servitute erat obstrictus: unde priorem Viri plerumque nobiles atque ingenui, posteriorem rustici fere et pagani possidebant, vide C. du Fresne in Gloss.III.LIBERproprie interior tunica corticis, quae ligno arboris cohaeret, in qua Vert. postquam foliis uti desiêre, scriptitârunt. Plin. l. 13. c. 11. In palmarum foliis primum scriptitatum, deinde quarundam arborum libris: Arbores istae inprimis tilia, s. philyra, et papyrus. Suid. Tilia est arboris genus, quod librum habet similem papyro: et certe huius tunica interior, βίβλος Graecis dicta, eidem fini olim inserviebat, Papyrus enim, frutex in palustribus Nili ripis proveniens, scapus sive caulis erat, e cuius βίβλῳ s. libro charta fiebat, cui demum id nominis datum est, postquam ad Epistolas salutatrices adhibert coepit: a Gr. χαίρειν, quod primus in epistolis Cleon usurpâsse dicitur. Libris arborum successêre tabellae ligneae, quae schedae erant i. e. tabellae nudae vel tabellae ceratae. Priores, si simplices, crassiores erant, ut e quibus pueri diceerent. Plaut. Bacch. Act. 3. Sc. 3. v. 37.Exemplo puer paedagogo tabulâ dirumpit caput.Sin plures iungi opus foret, secabantur in tenues laminas. Mart. l. 14. apoph. epigr. 4. cuius Epigraphe pugillares Citrei.Secta nisi in tenues essemus ligna tabellas.Praeterea dolabantur, ut in iis commodius scribi posset, Isid. l. 6. c. 8. dicebanturque codices, et diminuendi formâ codicilli, quia ex arborum caudicibus conficiebantur. Sic Danos, quod res gestas in fagis consignarent, ltbros appellare boger, notat Olaus Wormius in Fastis Dan. Ceratae tabellae vocabantur, quia essent crustâ cerae illitae, in quibus stylo scribedant: unde notae loquendi formae, in summa, vel ima cera. Postea ad membranaccos libros ventum est: membranae autem ex animantium membris detractae. SanePergamenae erant ovillae pelles: Unde Mart. Capella l. 2. cum dixisset, librorum alios esse ex payro, alios ex carbaso, addit, ex ovillis multi quoque tergoribus. Quia autem pelles illae pilos prius habuêre, eo Pers. ait: Sat. 3. v. 10.Iam liber et positis bicolor membrana capillis.Nec tamen solum usi pellibus, quas membris detraxissent, verum et intestinis; ut omentis elephantorum, de quibus Isid. l. 6. c. 11. Item intestino draconis, quale illud, cui Zonaras Ann. l. 3. inscriptain fuisse ait universam iliadem ac Odysseam. Autiquissimum antem membravarum usum, indicat Prov. ἀρχαιότερος διφθέρας. Dein lintei libri in usu esse coepêre, docente Plin. l. 13. c. 11. mox et privata monumenta linteis confici coepta, aut ceris. Hinc Mart. Capella l. 2. Alii, inquit, carbasinis voluminibus complicati libri. Sic scripta fuêre oracula Sibyllina, Symmach. l. 4. Ep. 34. Unde Claud. de Bello Get. Carm. 26. v. 231.----- ----- ----- Quid carmine poscatFatidico custos Romani carbasus aevi.Sic foedera publica, sic leges, imo et privatae Principum epistolae exaratae leguntur. Etiam in ebore scriptum. Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 4. cui Epigraphe Pugillares Cerei:Secta nisi in tenues essemus ligna tabellas,Essemus Libyci nobile dentis opus.Quod fieri posse negat quidem Scalig. diatriba adversûs Guilandin. sed refellit eum poeta modo laudatus, eod. l. Epigr. 5. cuius Epigraphe Pugillares Eburnei.Languida ne tristes obscruent lumina cerae,Nigra tibi niveum litera pingat ebur.Nimirum ex atramento vulgari Scalig. iudicium de illo fecit, quo in ebore Vert. usi sunt. Hodie Libri, nam in volumina autiquitus ex libro, postea ex alia materia, concinnata, transiit appellatio, ex charta siunt, quae est ex linteis concerptis ac contusis, qui mos iam ab aliquot Saeculis viguit. Sane ille, ex papyro chartam faciendi, iam Eustathii desierat aetate, ut ipse scribit Odyss. φ. ubi ευλοχαρτίαν appellat chartas Vert. nempe ad earum, quibus vulgo utimur, discrimen, uti monitum Cl. Salmas. Notis ad Vopisc. ubi post Guilandinum, et Dalechamp. in Plin. pulchre indictaque aliis, de hoc disserit argumento. cui adde Gerh. Ioh. Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 36. 37. et 38. Symmach. loco praef. etc. Cum vero apud vert. Graecos ignominiosum esset libros scribere, primus a se scriptum in lucem edere ausus est Anaximander Milesius, teste Themistio Orat. XX. scripsitque de Natura, de Terrae ambitu, de Stellis fixis et aliis. Suid Ceterum dividebantur Libri iam antiquitus vel ab ipsis Auctoribus, vel ab aliis, in Κεφάλαια s. Τμήματα, item Λόγους sive partes maiores, et Περικοπὰς, Sectiones, s. Titulos, partes sc. minores, quae iterum in partes, κεφάλαια quoque nonnumquam s. sententias, subdividebantur. Sic Aristot. liber de Interpretatione divisus est in quinque Τμήματα s. Λόγους, quae Κεφάλαια Ammon. semper in Comm. vocat. Et apud Suid. Matthaeus habet τίτλους ξή, Titulos LXVIII. κεφάλαια σλβ´, Capita vero CCCLV. Vide quoque infra Sura. etc. Ipsae tandem sententiae in versus, quam vocem vide iterum distinguebantur. Porro describebant Sectiones, quaestiones et Capitula librorum, in tabella, quam modo πίνακα, modo ἔλεγχον, modo ἀναγραφὴν, modo σύλλαβον, modo σημείωσιν, modo ἔκθεσιν Graeci dixêre, Indicem Latini, ut sic uno quasi obtutu, quidquid in toto opere contineretur, conspici posset. Ita ἀνωγραφὰς τῶ δραμάτων, Indices Comoediarum, Choeroboscus; Πίνακας τῶ εν πάσῃ παιδείᾳ διαλαμψάντων, καὶ ὧν συνέγραφαν. Indices eorum, qui in omni disciplinarum genere clari fuêre, et librorum, quos edidêrunt, Callimach. πίνακας librorum Originis, Euseb. etc. scipsêre. Quam in rem Vide plura apud Cl. Croium Annot in Nov. Test. et hîc passim: uti de notis ad librorum oram appingi solitis, ad indicandum quid probum quid secus, infra in voce Nota. Ornamenta librorum quod attinet, recenset ea Stat. ubi de suo libro, ad Plotium l. 4 Sylv. 9. v. 7.Noster purpureus, novusque chartâ,Et binis decoratus umbilicis:sc. purpuram, in indumento, splendidam chartam et umbilicos. Cuiusmodi libros supra 360. Amicum quemdam suum possedisse, scribit Franc. Marius Grapaldus de Partibus Aedium l. 2. c. 8. quod Bibliotheca inscribitur. Sed et pumice poliebantur, Mart. l. 1. Epigr. 67. cuius Epigraphe ad furem de libro suo v. 1.Sed pumicatâ fronte si quis est nondum,Nec umbilicis cultusque atque membranâ.Titulique mino scribebantur. Ovid. Trist. l. 1. Eleg. 1. v. 7.Nec titulus minio, nec cedro charta notetur.Quam in rem Vide plura, apud Casp. Barth. ad Optatiani Porphyrii Daedalum Panegry. et Advers. l. 22. c. 18. adde Cael. Rhodigin. Antiq. Lect. Thom. Dempster. in Ioh. Ros. Antiqq. Rom. l. 2. c. 5. Theod. Marcil. ad Pers. p. 68. et 69. Alios. De inscriptionibus vero librorum, apud Graecos, Rom. Vide Salmas. Prolegom. in Solin. et supraaliquid in voce Inscriptio. Apud Rom. inprimis celebres erant Libri Sibyllini quos consuli moris erat, quoties publica aliqua immineret calamitas, nec aliter frequentius prodigia, quam inspectis his Oraculis expiabantur. Liv. l. 5. c. 13. et 14. Eorum prodigiorum causâ libros Sibyllinos ex SC. cum Decemviri (his enim id muneris commissum erat) adiissent, renuntiarunt, ieiunium instituendum Cereri esse: et l. 10. Decevêrunt Patres ut Consules, quibus vellent Diis, hostiis maioribus sacrificarent, et Decemviri libros adirent: Eorumdecreto supplicatio circa omnia pulvinaria Romae in unum diem indicta. Erant autem isti lintei: l. 10. c. 38. Symmach. loco supra memorato, Itane de me ludos facis, ut quae apud te incuriosius loquor, in stylicaudicem, aut tiliae pugillares censeas transferenda, ne facilis senectus papyri scripta corrumpat. Et Marciorum quidem Vatum divinatio caducis corticibus inculcata est, monitus Cumanos lintea texta sumpsêrunt, tu etiam fericis voluminibus, Achaemenio more, infundi literas meas praecipis. Habebanturque summa in auctoritate, tamquam fatalia Imperii pignora, donec Annis 400. plus minus post Aug. et Tib. Ner. c. 18. a quo nova illis dignatio accessit Suet. c. 30. imperante Theodosio Sen. conversus maxima ex parte ad fidem Senatus istos contemnere coepit, quos demum sub Honorio Principe Stilicho combussit, Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 3. c. 24. Vide quoque infra ubi de Sibyllis. In Bibliotheca Traiani, quae a gentili Principis nomine Ulpia dicta est, Elephantinorum librorum meminit Vopisc. ubi Taciti Imp. describit vitam; quos ex ebore sectili fuisse quidam volunt, et Turneb. eburneos interpretatur: Scalig. tamen et Gerh. Ioh. Voss. ex omentis Elephantorum compositos fuisse contendunt, Iac. Oisel. IC. Notis in A. Gell. l. 11. c. 17. etc. vide quoque infra Librarii, Libri, Scriptic etc. uti de Librorum capsis, quae pueros discentes sepuebantur in Scholam supra in voce Capsa: de forulis in voce hac supra itidem, nec non infra in Nidus; de investitura. Vide cum libro s. per librum, supra itidem, ubi de variis Investiturae nodis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.